← Explore passages

General Christianity

Abbo, Apologeticus: de fine mundi

Liber apologeticus · Liber apologeticus, PL 139, cols. 471–472

Edition, transcription and reuse details

Abbo of Fleury, Liber apologeticus (addressed to Kings Hugh and Robert), passage on the end of the world, Patrologia Latina 139 (Paris: Migne), cols. 471–472. Transcribed from the Internet Archive page image (patrologiaecursu0139mign, leaf n241); the two-column OCR layer interleaves lines and was used only to locate the passage. Migne’s æ ligatures retained; column break joined.

Latin text and nineteenth-century Migne edition public domain.

De fine quoque mundi coram populo sermonem in Ecclesia Parisiorum adolescentulus audivi, quod statim finito mille annorum numero Antichristus adveniret, et non longo post tempore universale judicium succederet: cui prædicationi ex Evangeliis ac Apocalypsi et libro Danielis, qua potui virtute, restiti. Denique et errorem qui de fine mundi inolevit abbas meus beatæ memoriæ Richardus sagaci animo propulit, postquam litteras a Lothariensibus accepit, quibus me respondere jussit; nam fama pene totum mundum impleverat, quod, quando Annuntiatio Dominica in Parasceve contigisset absque ullo scrupulo finis sæculi esset.