General Christianity
Hilarianus: Restant itaque anni 101
Ex istius namque consulatu annuos jam consules, requirentes; invenimus usque ad passionem Domini nostri Jesu Christi, usque ad annum decimum sextum imperii Tiberii Cæsaris, 179 annos esse completos: ac per hoc a fabrica mundi usque ad passionem Christi Salvatoris nostri, anni sunt 5530. Proinde ad conclusionem sex millium annorum debentur anni 470. Necesse est enim, ut quomodo filii Israel, a pollicitatione Domini Dei facta ad Abraham, post 470 annos promissionis terram accepere; sic etiam nos Christiani, post totidem annos, primam resurrectionem habebimus. Populus enim Judaicus, in omnibus figuram nostram portat: In quo fines sæculorum concurrerunt (I Cor. x, 15). Ergo a passione Domini Christi (ex quo tempore fide in se credentibus, resurrectionem pollicitus est Dei Filius) anni compleantur necesse est 470, ut concludatur summa sex millium annorum. Septimo et millesimo anno incipiente, fide vera credentes liberabuntur e mundo; tunc enim erit resurrectio prima omnium Sanctorum. XVII. De 400 vero et septuaginta annis a passione Domini, in consulatu Cæsarii et Attici; die nono kalendas Aprilis, anni transierunt 369. Restant itaque anni 101 ut consummentur anni 6000, qui anni 6000 non ante complentur, nisi prius prope ultimum reges decem exierint in mundum; et filiam Babyloniæ quæ nunc obtinet, de medio mundi tulerint. Ad quos subito exiet unus potens super eos, qui est in Apocalypsi Draco nominatus, et obtinebit reges decem; et ex eis aliquos perdet, alii sub ejus ditione remanebunt: Tunc revelabitur ille impius, filius perditionis, qui elatus est adversus omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedens ostendat se tamquam ipse Deus (II Thess. ii, 3, 4).