General Christianity
Nicholas of Cusa: the Church’s resurrection between 1700 and 1734 (Latin)
Hoc solum absque temerario iudicio vt Christianus coniiciens: quod in iis quæ CHRISTVS egit / & circa CHRISTVM acta sunt post 29 annum vsque in diem resurrectionis a morte / annum vnum domini / in iubileum extendendo: poterit quisque verisimilius quid futurum sit in ecclesia / pręuidere. vt sic in 34 iubileo a resurrectione CHRISTI / resurrectionem ecclesiæ depulso Antichristo / dei pietate / speret victoriose gloriosam. Et hoc erit post annum natiuitatis domini 1700 / ante annum 1734. Post illud autem tempus: ascensio ecclesiæ futura est / CHRISTO sponso adueniente ad iudicium. Sed quando veniet: nemo sciet. Erit enim ille aduentus ita omnibus antea incognitus / quo ad temporis præcisionem: sicut aduentus eius in mundum / fuit in temporis eius præcisione omnibus ignotus.